NOVUM Castellum

NOVUM Castellum
NOVUM Castellum
nomen variorum in Gallia locorum, quae singula Chateau neuf aut Castelnau dicta: Sicut et multae Novae Villae, et Villae Novae, additis variis cognominibus distinctae, et Neuville ac Villeneufve quaeque nuncupatae. Inter illa, Novum Castellum Arduennae proximum, quod iam non Novum, sed Vetus dici deberet. Quippe A. C. 741. Carolomannus Dux et Princeps Francorum, consentiente Pippinô fratre, Gripponem fratrem suum, in eo custodiri iussit ut veteres Gallicar. rerum Annales docent. Vocatur hodieque Neuf-Chastelle, nec multum abest a silva Arduenna, et a Monasterio S. Hucberti. Aliud Novum Castellum in pago Cameracensi, memoratur Auctori vitae Lietberti Cameracensis Episcopi a re nomen habens, quod esset omnium circa Castellorum recentissimum atque novissimu. Nunc, sublatô Novi cognomine, appellatur Gallis Castellum in pago Cameracensi, vulgo Chasteau en Cambresis, vel Casteau Cambresi. Hermannus de Mirac. S. Mariae Laud. c. 20. meminit Coenobii S. Andreae de Novo Castello. Unde de Lietberto, qui Domnus et Dominius et Princeps Patriae, et Patronus, et Princeps, apud prius laudatum Auctorem passim vocitatur, ita hîc porro, agens de eo intonso adhuc, sicut ex peregrinatione Hierosolymitana redierat: Erat in animo eius fixum, non prius intrare cameracum, quam reviserit Novum Castellum, sui Principatus fidele municipium, quod ad S. Andreae (Apostoli) memoriam diligentius excolebat. Is Novum Castrum et Abbatiam S. Andrea A. et Coenobium S. Humberti semper fovit. Ubi Novum Castrum, locum vocat, quod Novum Castrum S. Mariae, ac absolute etiam Novum Castrum vocant Literae Gerardi Cameracensium et Atrebatensium Episcopi, datae A. C. 1046. Literae Imperatoris Conradi, non minus prioribus suspectae. Castrum S. Mariae, quod ab Herluino Episcopo, favente Ottone III. Imperatore exstructum esse aiunt, adversus finitimorum incursiones, eoque castro villas suburbanas, Peronam Coenobiô seu Abbatiâ S. Andreae nobilem et Vendelgeias Vendegies, maiori ex parte inclusas fuisse. Ab eodem loco Archiepiscopus Cameracensis, qui Cameraci Dux, Comes Cameracesii, (i. e. Cameracensis pagi) appellatur, Marchionem insuper Castelli (h. e. Novi Castelli Cameracensium) se hodieque insignire solet. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Castellum Regis — Alternativname(n): Burg Mhalia, Château du Roi …   Deutsch Wikipedia

  • Castellum Regis — Vue des ruines du château aujourd hui Période ou style Forteresse Début construction XIIe siècle Destination actuelle Ruines Coordonnées …   Wikipédia en Français

  • CASTELLUM Novum — opulentum oppid. Lombardiae Cispadanae, a Gothis, cum Dertonam tenerent, conditum, tam quo belli temporibus hôc uterentur propugnaculô, quam ut horreum rei frumentariae haberent: situm est inter Aemiliam viam et Padum: de Castellis Novis Galliae …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Indépendance Neuchâteloise — Neuchâtel  Cet article concerne la ville de Neuchâtel. Pour les autres significations, voir Neuchâtel (homonymie). Neuchâtel …   Wikipédia en Français

  • Neuchâtel — Cet article concerne la ville de Neuchâtel. Pour les autres significations, voir Neuchâtel (homonymie). Neuchâtel Vue aérienne sur la ville de Neuchâtel …   Wikipédia en Français

  • Neuchâtel (ville) — Neuchâtel  Cet article concerne la ville de Neuchâtel. Pour les autres significations, voir Neuchâtel (homonymie). Neuchâtel …   Wikipédia en Français

  • Neuchâtel (ville) NE — Neuchâtel  Cet article concerne la ville de Neuchâtel. Pour les autres significations, voir Neuchâtel (homonymie). Neuchâtel …   Wikipédia en Français

  • María Guinand — Maria Guinand (born in Caracas, Venezuela, in 1953) is an internationally renowned choral conductor. María Guinand received her bachelor s and master s degrees in music from the University of Bristol, England in 1976 and 1982, respectively.… …   Wikipedia

  • CAENOPHRURIUM — locus mediô itinere, inter Constantinopolim et Heracleam; ubi interfectum Aurelianum scribunt Eutropius et Beda. quasi dicas novum castrum. Novum castellum nominatur, in Chronologia Nicephori, edita cum Historia Miscella. 20. milliar, a Selimbria …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CALETAE — melius Caleti, et Velocasses populi inter Belgas numerantur Caesari, l. 2. Bell. Gall. c. 4. qui Caletos decem milia armata pollicitos esse ait, Velocasses et Veromanduos totidem. Nimirum Gallos a Belgis Matronâ et Sequanâ dividi scripserat. Cum… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”